- WOLDEMARUS
- I.WOLDEMARUSfil. Christiani IV. Daniae Regis, e pellice Christina Munckia, in Moscoviam ducendae M. Ducis filiae prosectus, multos sumptus fecit; exin Suecis in Polonia militaus obiit.II.WOLDEMARUSfilius Alberti IV. Principis Ascaniae, genuit Sigismundum, patrem Ernesti; cuius filio Erico, natus est Otto Magnus seu Dives, pater Alberti Ursi, rebus gestis inclyri. Huic, ob fortem contra Sorabos operam praestitam, Conradus III. Imperator Marchiam Braudeburgicam, autiquis Marchionibus ex familia Stadensi et Pribislao Heneto exstinctis, contulit. Idem postea cum Henrico Leove universam gentem Sclavicam tantum non extinxit. Pater Ortovis, qui stirpem Brandeburgicam A. C. 1312. in Iohanne illustri exstinctam, et Bernardi, qui Saxonicam familiam condidit.III.WOLDEMARUSfilius Alberti, Principis Auhaltini, cuius pater Sigfridus Servestanam lineam orsus est, A. C. 1367. praeliô Magni Torquati Brunsvicensis adversus Hildeshemios cecidit: pater Woldemari, qui improlis obiit, et Alberti iuniotis, quô genitus Iohannes, Woldemarum suscepit iterum ἄτεκνον, Albertum III. et Sigismundum, quorum ille inter filios quoque Woldemarum habuit: hic vero Georgii pater fuit. quô natus Woldemarus, e Margareta Schwartzenburgica Wolfgangum genuit, qui A. C. 1566. caelebs decessit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.